quó neque indústrior dé iuventúte erat quisquam nec clárior árte gymnástica: dísco, hastís, pila, cúrsu, armís, equo víctitabám volup, pársimonia ét duritia díscipulinae aliís eram, óptumi quique éxpetebant á me doctrinám sibi. núnc, postquam nihilí sum, id vero meópte ingenio répperi. Philemativm Iam prídem ecastor frígida non lávi magis lubénter nec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam. Scapha Eventus rebus omnibus, velut horno messis magna fuit. Philemativm Quíd ea messis attinet ad meam lavationem? Scapha Nihilo plus quam lavatio tua ad messim. Philolaches O Venus venusta, haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnem detexit, tectus qua fui; tum mihi Amor et Cupido in pectus perpluit meum, neque iam umquam optigere possum: madent iam in corde parietes, periere haec oppido aedis. Philemativm Contempla, amabo, mea Scapha, satin haec me vestis deceat. volo mé placere Philolachi, meo ocello, meo patrono. Scapha Quin tu te exornas moribus lepidis, quom lepida tute es? non vestem amatores amant mulieris , sed vestis fartim. Philolaches Ita me di ament, lepidast Scapha, sapit scelesta multum. ut lepide omnes mores tenet sententiasque amantum. Philemativm Quid nunc? Scapha Quid est? Philemativm Quin me aspice et contempla, ut haec me deceat. Scapha Virtute formae id evenit, te ut deceat quidquid habeas. Philolaches Ergo ob istuc verbum te, Scapha, donabo ego hodie aliqui, neque patiar te istanc gratiis laudasse, quae placet mi.