haec celox illiust, quae hinc egreditur, internuntia, Pyrgopolynices Quae haec celox? Palaestrio Ancillula illiust, quae hinc egreditur foras. quae anulum istunc attulit quem tibi dedi. Pyrgopolynices Edepol haec quidem bellulast. Palaestrio Pithecium haec est prae illa et spinturnicium. viden tu illam oculis venaturam facere atque aucupium auribus? Milphidippa Iam est ante aedis circus ubi sunt ludi faciundi mihi. dissimulabo, hos quasi non videam néque esse hic etiamdum sciam. Pyrgopolynices Tace, subauscultemus ecquid de me fiat mentio. Milphidippa Numquis nam hic própe adest qui rem alienam potius curet quam suam, qui aucupet me quid agam, qui de vesperi vivat suo? eos nunc homines metuo, mihi ne obsint neve opstent uspiam, domo si bitat, dum huc transbitat, quae huius cupiens corporist, quae ámat hunc hominem nimium lepidum et nimia pulchritudine, militem Pyrgopolynicem. Pyrgopolynices Satin haec quoque me deperit? meam laudat speciem. edepol huius sermo haud cinerem quaeritat. Palaestrio Quo argumento? Pyrgopolynices Quia enim loquitur laute et minime sordide. Palaestrio Quippini? istaec de te loquitur: nihil attrectat sordidi. Pyrgopolynices Tum autem illa ipsa est nimium lepida nimisque nitida femina. hercle vero iam adlubescit primulum, Palaestrio. Palaestrio Priusne quam illam oculis tuis videas ? Pyrgopolynices Video id quod credo tibi. tum haec celocula autem absentem subigit me ut amem. Palaestrio Hercle hanc quidem nil tu amassis; mi haec desponsast: tibi si illa hodie nupserit, ego hanc continuo uxorem ducam.