Num ille te nam novit? Acrotelevtivm Numquam vidit: qui noverit me quis ego sim? Palaestrio Nimis lépide fabulare; eo †potiuerim lepidius pol fieri. Acrotelevtivm Potin ut hominem mihi des, quiescas cetera? ni ludificata lepide ero, cúlpam omnem in me imponito. Palaestrio Age igitur intro abite, insistite hoc negotium sapienter. Acrotelevtivm Alia cura. Palaestrio Age, Periplectomene, has nunciam duc intro; ego ad forum illum conveniam atque illi hunc anulum dabo, atque praedicabo a tua uxore mihi datum esse eamque illum deperire. hanc ad nos, quom extemplo a foro veniemus, mittitote, quasi clanculum ad eum missa sit. Periplectomenvs Faciemus. alia cura. Palaestrio Vos modo curate, ego illúm probe iam oneratum huc acciebo. — Periplectomenvs Bene ambula, bene rem geras. egone hoc si efficiam plane, ut concubinam militis meus hospes habeat hodie atque hinc Athenas avehat, si hodie hunc dolum dolamus, quid tibi ego mittam muneris! Acrotelevtivm Datne ab se mulier operam? Periplectomenvs Lepidissume et compsissume. Acrotelevtivm Confido confuturum. ubi facta erit conlatio nostrarum malitiarum, haud vereor ne nos subdola perfidia pervincamur. Periplectomenvs Abeamus ergo intro, haec uti meditemur cogitate, ut accurate et commode hoc quod agendumst exsequamur, ne quid, ubi miles venerit, titubetur.