Salva sis. sed dic mihi, ecquid hic te oneravit praeceptis? Periplectomenvs Probe meditatam utramque duco. Palaestrio Audire cupio, quem ad modum; ne quid peccetis paveo. Periplectomenvs Ad tua praecepta de meo nihil his novom adposivi. Acrotelevtivm Nempe lúdificari militem tuom erum vis? Palaestrio Exlocuta es. Acrotelevtivm Lepide et sapienter, commode et facete res paratast. Palaestrio Atque huius uxorem volo te esse adsimulare. Acrotelevtivm Fiet. Palaestrio Quasi militi animum adieceris, simulare. Acrotelevtivm Sic futurum est. Palaestrio Quasique ea res per me interpretem et tuam ancillam ei curetur. Acrotelevtivm Bonus vátes poteras esse, nam quae sunt futura dicis. Palaestrio Quasique anulum hunc ancillula tua abs té detulerit ad me, quem ego militi porro darem tuis verbis. Acrotelevtivm Vera dicis. Periplectomenvs Quid istís nunc memoratis opust quae commeminere? Acrotelevtivm Meliust. nam, mi patrone, hoc cogitato, ubi probus est architectus, bene lineatam si semel carinam conlocavit, facile esse navem facere, ubi fundata, constitutast. nunc haec carina satis probe fundata, bene statutast, atque architecto adsunt fabri ad eam rem haud imperiti. si non nos materiarius remoratur, quod opus qui det (novi indolem nostri ingeni), cito erit parata navis. Palaestrio Nempe tú novisti militem meum erum? Acrotelevtivm Rogare mirumst. populi odium quidni noverim, magnidicum, cincinnatum, moechum unguentatum.