Stultitia atque insipientia mea istaec sit, mi patrone, me ire in opus alienum aut ibi meam operam pollicitari, si ea in ópificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta. Periplectomenvs At melius est monerier. Acrotelevtivm Meretricem commoneri, quam sane magni referat, nihil clam est. quin egomet ultro, postquam adbibere auris meae tuae oram orationis, tibi dixi, miles quem ad modum potis sit deasciari. Periplectomenvs At nemo solus satis sapit. nam ego multos saepe vidi regionem fugere consili prius quam repertam haberent. Acrotelevtivm Si quid faciendum est mulieri male atque malitiose, ea síbi immortalis memoriast meminisse et sempiterna; sin bene quid aut fideliter faciundum eisdem veniat, obliviosae extempulo fiunt, meminisse nequeunt. Periplectomenvs Ergo istuc metuo, quom venit vobis faciundum utrumque: nam id proderit mihi, militi male quod facietis ambae. Acrotelevtivm Dum nescientes quod bonum faciamus, ne formida. Periplectomenvs Mala mulier mers est. Acrotelevtivm Ne pave, peioribus conveniunt. Periplectomenvs Ita vos decet. consequimini. Palaestrio Cesso égo illis obviam ire? venire salvom gaudeo, lepide hercle ornatus incedis. Periplectomenvs Bene opportuneque obviam es, Palaestrio. em tibi adsunt quas me iussisti adducere et quo ornatu. Palaestrio eu, noster esto. Palaestrio Acroteleutium salutat. Acrotelevtivm Quis hic amabo est, qui tam pro nota nominat me? Periplectomenvs Hic noster architectust. Acrotelevtivm Salve, architecte.