Non hercle tam istoc valide cassabant cadi; sed in célla erat paulum nimis lóculi lubrici, ibi erat bilibris aula sic propter cados, ea saepe deciens complebatur: vidi eam plenam atque inanem fieri, plenam maxume; ubi bacchabatur aula, cassabant cadi. Palaestrio Abi, abi íntro iam. vos in cella vinaria bacchanal facitis. iam hercle ego erum ádducam a foro. Lvcrio Perii, excruciabit mé erus, domum si venerit, quom haec facta scibit, quia sibi non dixerim. fugiam hercle aliquo atque hoc in diem extollam malum. ne dixeritis, obsecro, huic, vostram fidem. Palaestrio Quo té agis? Lvcrio Missus sum aliquo: iam huc revenero. Palaestrio Quis misit? Lvcrio Philocomasium. Palaestrio Abi, actutum redi. Lvcrio Quaeso tamen tu meam partem, infortunium si dividetur, me absente accipito tamen. — Palaestrio Modo intellexi quam rem mulier gesserit: quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suom foras áblegavit, dum ab se huc transiret. placet. sed Periplectomenus quam ei mandavi mulierem nimis lépida forma ducit. di hercle hanc rem adiuvant. quam digne ornata incedit, haud meretricie. lepide hoc succedit sub manus negotium. Periplectomenvs Rem omném tibi, Acroteleútium, tibique úna, Milphidíppa, domi démonstravi in ordine. hanc fabricam fallaciasque minus sí tenetis, denuo volo percipiatis plane; satis si íntellegitis, aliud est quod potius fabulemur.