Qui lubitum est illi condormiscere? Lvcrio Oculis opinor. Palaestrio Non te istuc rogito, scelus. procede huc. periisti iam, nisi verum scio. prompsisti tu illi vinum? Lvcrio Non prompsi. Palaestrio Negas? Lvcrio Nego hercle vero, nam ille me vetuit dicere; neque equidem heminas octo exprompsi in urceum neque illic calidum éxbibit in prandium. Palaestrio Neque tu bibisti? Lvcrio Di me perdant, si bibi, si bibere potui. Palaestrio Quid iam? Lvcrio Quia enim obsorbui; nam nimis calebat, amburebat gutturem. Palaestrio Alii ebrii sunt, alii poscam potitant. bono subpromo et promo cellam creditam. Lvcrio Tu hércle idem fáceres, si tibi esset credita: quoniam aemulari non licet, nunc invides. Palaestrio Eho an umquam prompsit antehac? responde, scelus. atque ut tu scire possis, ego dico tibi: si falsa dices, Lucrio, excruciabere. Lvcrio Ita vero? ut tu ipse me dixisse delices, post e sagina ego eiciar cellaria, ut tibi, si promptes, alium subpromum pares. Palaestrio Non edepol faciam. age eloquere audacter mihi. Lvcrio Numquam edepol vidi promere. verum hoc erat: mihi imperabat, ego promebam postea. Palaestrio Hoc illi crebro capite sistebant cadi.