Ergo adcura, sed propere opus est. nunc tu ausculta, Pleusicles. Plevsicles Tibi sum oboediens. Palaestrio Hoc facito, miles domum ubi advenerit, memineris ne Philocomasium nomines. Plevsicles Quem nominem? Palaestrio Diceam. Plevsicles Nempe eandem quae dudum constitutast. Palaestrio Pax, abi. Plevsicles Meminero. sed quid meminisse id refert, rogo ego te tamen. Palaestrio Ego enim dicam tum quando usus poscet; interea tace, ut nunc etiam hic agat ac tu tum partis defendas tuas. Plevsicles Ego eo intro igitur. — Palaestrio Et praecepta sobrie ut cures face. Palaestrio quantas res turbo, quantas moveo machinas. eripiam ego hodie concubinam militi, si centuriati bene sunt maniplares mei. sed illúm vocabo. heus Sceledre, nisi negotiumst, progredere ante aedis, te vocat Palaestrio. Lvcrio Non operaest Sceledro. Palaestrio Quid iam? Lvcrio Sorbet dormiens. Palaestrio Quid, sorbet? Lvcrio Illud, stertit, volui dicere. sed quia consimile est, quom stertas, quasi sorbeas — Palaestrio Eho an dórmit Sceledrus intus? Lvcrio Non naso quidem, nam eo mágnum clamat. tetigit calicem clanculum, dum misit nardum in amphoram, cellarius. Palaestrio Eho tu sceleste, qui illi suppromus es suppromu's , eho — Lvcrio Quid vis?