cui facetiarum cor pectusque sit plenum et doli? Periplectomenvs Ingenuamne an libertinam? Palaestrio Aequi istuc facio, dum modo eam des quae sit quaestuosa, quaé alat corpus corpore, cuique sapiat pectus; nam cor non potest, quod nulla habet. Periplectomenvs Lautam vis an quae nondum sit lauta? Palaestrio Sic consucidam, quam lepidissimam potis quamque adulescentem maxume. Periplectomenvs Habeo eccillam meam clientam, meretricem adulescentulam. sed quid ea usus est? Palaestrio Vt ad te eam iam deducas domum itaque eam huc ornatam adducas, ex matronarum modo, capite compto, crinis vittasque habeat, adsimuletque se tuam esse uxorem: ita praecipiundum est. Plevsicles Erro quam insistas viam. Palaestrio At scietis. séd ecquae ancillast illi? Periplectomenvs Est prime cata. Palaestrio Ea quoque opus est. ita praecipito mulieri atque ancillulae, ut simulet se tuam esse uxorem et deperire hunc militem, quasique hunc anulum faveae suae dederit, ea porro mihi, militi ut darem, quasique ego ei rei sim interpres. Periplectomenvs Audio; ne me surdum esse arbitrare, si audes. ego recte meis auribus utor Palaestrio ei dabo, aps tua mi uxore dicam delatum et datum, ut sese ad eum conciliarem; ille eiusmodi est: cupiet miser, qui nisi adulterio studiosus rei nulli aliaest improbus. Periplectomenvs Non potuit reperire, si ipsi Soli quaerendas dares, lepidiores duas ad hanc rem quám ego. hábe animum bonum.