“iube illud demi; tolle hanc patinam; remove pernam, nil moror; aufer illam offam porcinam, probus hic conger frigidus, remove, abi aufer” neminem eorum haec adseverare audias, sed procellunt se et procumbunt dimidiati, dum appetunt. Palaestrio Bonus bene ut malos descripsit mores. Periplectomenvs Haud centesimam partem dixi atque, otium rei si sit, possum expromere. Palaestrio Igitur id quod agitur, † hic primum praeverti decet. nunc hoc animum advortite ambo. mihi opus est opera tua, Periplectomene; nám ego inveni lepidam sycophantiam, qui admutiletur miles usque caesariatus atque uti huic amanti ac Philocomasio hanc ecficiamus copiam, ut hic eam abducat habeatque. Periplectomenvs Dari istanc rationem volo. Palaestrio At ego mi anulum dari istunc tuom volo. Periplectomenvs Quam ad rem usui est? Palaestrio Quando habebo, igitur rationem mearum fabricarum dabo. Periplectomenvs Vtere, accipe. Palaestrio Accipe a me rusum rationem doli, quam institui. Plevsicles Perpurigatis damus tibi ambo operam auribus. Palaestrio Erus meus ita magnus moechus mulierum est, ut neminem fúisse aeque neque futurum credo. Plevsicles Credo ego istuc idem. Palaestrio Isque Alexandri praestare praedicat formae suam, itaque omnis se ultro sectari in Epheso memorat mulieres. Periplectomenvs Edepol qui te de isto multi cupiunt † non mentirier, sed ego ita esse ut dicis teneo pulchre. proin, Palaestrio, quam potis tam verba confer maxime ad compendium. Palaestrio Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem,