itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit: qui lepide ingeniatus esset, vitam ei longinquam darent, qui improbi essent et scelesti, is adimerent animam cito. si hoc paravissent, et homines essent minus multi mali et minus audacter scelesta facerent facta, et postea, quí homines probi essent, esset is annona vilior. Periplectomenvs Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit, quique eos vituperet. nunc istis rebus desisti decet. nunc volo opsonare, ut, hospes, tua te ex virtute et mea meae domi accipiam benigne, lepide et lepidis victibus. Plevsicles Nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi; nam hospes nullus tám in amici hospitium devorti potest, quin, ubi triduom continuom fuerit, iam odiosus siet; verum ubi dies decem continuos sit, east odiorum Ilias: tam etsi dominus non invitus patitur, servi murmurant. Periplectomenvs Serviendae servituti ego servos instruxi mihi, hospes, non qui mi imperarent quibusve ego essem obnoxius: si illis aegrest mihi quod volup est, meo remigio rem gero, tamen id quod odiost faciundumst cum malo atque ingratiis. nunc, quod occepi, opsonatum pergam. Plevsicles Si certumst tibi, commodulum obsona, ne magno sumptu: mihi quidvis sat est. Periplectomenvs Quin tu istanc orationem hinc veterem atque antiquam amoves? nam proletario sermone nunc quidem, hospes, utere; nam ei solent, quando accubuere, ubi cena adpositast, dicere: “quid opus fuit hoc, hospes , sumptu tanto nostra gratia? insanivisti hercle, nám idem hoc hominibus sat erat decem.” quod eorum causa obsonatumst culpant et comedunt tamen. Palaestrio Fit pol íllud ad íllud exemplum. ut docte et perspecte sapit. Periplectomenvs Sed eidem homines numquam dicunt, quamquam adpositumst ampliter: