haec atque horum similia alia damna multa mulierum me uxore prohibent, mihi quae huius similes sermones serat. Palaestrio Di tibi propitii sunt, nam hercle si istam semel amiseris libertatem, haud facile in eundem rusum restitues locum. Plevsicles At illa laus est, magno in genere et in divitiis maxumis liberos hominem educare, generi monumentum et sibi. Periplectomenvs Quando habeo multos cognatos, quid opus est mihi liberis? nunc bene vivo et fortunate atque ut volo atque animo ut lubet. mea bona in morté cognatis didam, inter eos partiam. ei apud me aderunt, me curabunt, visent quid agam, ecquid velim. prius quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim. eos pro liberis habebo, qui mihi mittunt munera. sacrificant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi, abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam vocant; ille misérrumum se retur, minimum qui misit mihi. illi inter se certant donis, egomet mecum mussito: bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant. Palaestrio Nimis bona ratione nimiumque ad te te et tuam vitam habes: et tibi sunt gemini et trigemini, si te bene habes, filii. Periplectomenvs Pol si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis: continuo excruciarer animi: si ei forte fuisset febris, censerem emori; cecidissetve ebrius aut de equo uspiam, metuerem ne ibi diffregisset crura aut cervices sibi. Palaestrio Huic homini dignum est divitias esse et diu vitam dari, qui et rem servat et se bene habet suisque amicis usui est. Plevsicles O lepidum caput. ita me di deaeque ament, aequom fuit deos paravisse, uno exemplo ne omnes vitam viverent; sicut merci pretium statuit qui est probus agoranomus: quae probast mers, pretium ei statuit, pro virtute ut veneat, quae improbast, pro mercis vitio dominum pretio pauperat,