Huius pro méritis ut referri pariter possit gratia, tibique, quibus nunc me esse experior summae sollicitudini. at tibi tanto sumptui esse mihi molestumst. Periplectomenvs Morus es. nam in mala uxore atque inimico si quid sumas, sumptus est, in bono hospite atque amico quaestus est quod sumitur et quod in divinis rebus sumptumst, sapienti lucrumst. deum virtute est te unde hospitio accipiam apud me comiter: es, bibe, animo obsequere mecum atque onera te hilaritudine. liberae sunt aedis, liber sum autem ego: mei volo vivere. nam mihi, deum virtute dicam, propter divitias meas licuit uxorem dotatam genere summo ducere; sed nolo mi oblatratricem in aedis intro mittere. Palaestrio Cur non vis? nam procreare liberos lepidumst onus. Periplectomenvs Hercle vero liberum esse tete, id multo lepidiust. Palaestrio Tu homo et alteri sapienter potis es consulere et tibi. Periplectomenvs Nam bona uxor suave ductust, si sit usquam gentium ubi ea possit inveniri; verum egone eam ducam domum, quae mihi numquam hoc dicat “eme, mi vir, lanam, unde tibi pallium malacum et calidum conficiatur tunicaeque hibernae bonae, ne algeas hac hieme” (hoc numquam verbum ex uxore audias), verum prius quam galli cantent quae me e somno suscitet, dicat “da, mi vir, kalendis meam qui matrem munerem, da qui faciam † condiat, dá quod dem quinquatribus praecantrici, coniectrici, hariolae atque haruspicae; flagitiumst, si nil mittetur quae supercilio spicit; tum plicatricem clementer non potest quin munerem; iam pridem, quia nihil abstulerit, suscenset ceriaria; tum opstetrix expostulavit mecum, parum missum sibi; quid? nutrici non missurus es missuru's quicquam, quae vernas alit?”