et ego amoris aliquantum habeo umorisque etiam in corpore, neque dum exarui ex amoenis rebus et voluptariis. vel cavillator facetus vel conviva commodus item eró, neque ego oblocutor sum alteri in convivio: incommoditate abstinere me apud convivas commodo commemini et meae orationis iustam partem persequi et meam partem itidem tacere, quom aliena est oratio; minime sputator, screator sum, itidem minime mucidus: post Ephesi sum natus, non enim in Apulis; non sum Animulas. Palaestrio O lepidum senem, in se si quas memorat virtutis habet, atque equidem plane educatum in nutricatu Venerio. Periplectomenvs Plus dabo quam praedicabo ex me venustatis tibi. neque ego úmquam alienum scortum subigito in convivio, neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum, neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio: si quis ibi est odiosus, abeo domum, sermonem segrego; Venerem, amorem amoenitatemque accubans exerceo. Palaestrio Tu quidem edepol omnis moris ad venustatem † vacet; cedo tris mi hominis aurichalco contra cum istis moribus. Plevsicles At quidem illúc aetatis qui sit non invenies alterum lepidiorem ad omnís res nec qui amicus amico sit magis. Periplectomenvs Tute me ut fateare faciam esse adulescentem moribus, ita apud omnis comparebo tibi res bene factis frequens. opusne erit tibi advocato tristi, iracundo? ecce me; opusne leni? leniorem dices quam mutum est mare, liquidiusculusque ero quam ventus est favonius. vel hilarissimum convivam hinc indidem expromam tibi, pel primarium parasitum atque obsonatorem optumum; tum ad saltandum non cinaedus malacus aequest atque ego. Palaestrio Quid ad illas artis optassis, si optio eveniat tibi?