occisam saepe sapere plus multo suem: quoin id adimatur ne id quod vidit viderit. nam illius oculi atque aures atque opinio transfugere ad nos. usque adhuc actum est probe; nimium festivam mulier operam praehibuit. redeo in senatum rusum; nam Palaestrio domi nunc apud me est, Sceledrus nunc autemst foris: frequens senatus poterit nunc haberier. ibo intro, ne, dum absum, alter sorti defuat. — Palaestrio Cóhibete intra limen etiam vos parumper, Pleusicles, sinite me prius pérspectare, ne uspiam insidiae sient concilium quod habere volumus. nam ópus est nunc tuto loco, unde inimicus ne quis nostri spolia capiat consili. nam bene consultum inconsultum est, si id inimicis usuist, neque potest quin, si id inimicis usuist, obsit tibi; nam bene consultum consilium surripitur saepissime, si minus cúm cura aut cautella locus loquendi lectus est. quippe qui, si rescivere inimici consilium tuom, tuopte tibi consilio occludunt linguam et constringunt manus, atque eadem quae illis voluisti facere, illi faciunt tibi. sed speculabor, ne quis aut hinc aut ab laeva aut dextera nostro consilio venator adsit cum auritis plagis. sterilis hinc prospectus usque ad ultumam est plateam probe. evocabo. heus Periplectomene et Pleusicles, progredimini. Periplectomenvs Ecce nos tibi oboedientes. Palaestrio Facilest imperium in bonis. sed volo scíre: eodem consilio, quód intus meditati sumus, gerimus rem? Periplectomenvs Magis nón potest esse ad rem utibile. Palaestrio Immo