Immo indigne; nám hominem servom suos domitos habere oportet oculos et manus orationemque. Sceledrvs Egone si post hunc diem muttivero, etiam quod egomet certo sciam, dato excruciandum me: egomet me dedam tibi; nunc hoc mi ignosce quaeso. Periplectomenvs Vincam animum meum, ne malitiose factum id esse aps te arbitrer. ignoscam tibi istuc. Sceledrvs At tibi di faciant bene. Periplectomenvs Ne tu hercle, si te di ament, linguam comprimes posthac, etiam illud quod scies nesciveris nec videris quod videris. Sceledrvs Bene me mones, ita facere certum est. sed satine oratus es oratu's ? Periplectomenvs Abi. Sceledrvs Numquid nunc aliud me vis? Periplectomenvs Ne me noveris. Sceledrvs Dedit híc mihi verba. quam benigne gratiam fecit, ne iratus esset. scio quam rem gerat: ut miles cum extemplo a foro adveniat domum, domi cómprehendar. una hic et Palaestrio me habent venalem: sensi et iam dudum scio. numquam hercle ex ista nassa ego hodie escam petam; nam iam aliquo aufugiam et me occultabo aliquot dies, dum haec consilescunt turbae atque irae leniunt. nam uni satis populo impio merui mali. — verum tamen dé me quidquid est, ibo hinc domum. Periplectomenvs Illic hínc abscessit. sat edepol certo scio,