per deos atque homines perque stultitiam meam perque tua genua — Periplectomenvs Quíd opsecras me? Sceledrvs Inscitiae meae et stultitiae ignoscas. nunc demum scio me fuisse excordem, caecum, incogitabilem. nam Philocomasium eccam intus. Periplectomenvs Quid nunc, furcifer? vidistin ambas? Sceledrvs Vidi. Periplectomenvs Erum exhibeas volo. Sceledrvs Meruisse equidem me maxumum fateor malum, et tuae fecisse me hospitae aio iniuriam; sed meam esse erilem concubinam censui, cui me custodem erus addidit miles meus. nam ex uno puteo similior numquam potis aqua aquai sumi quam haec est atque ista hospita. et me despexe ad te per impluvium tuom fateor. Periplectomenvs Quid ni fateare, ego quod viderim? et ibi osculantem meum hospitem cum ista hospita vidisti? Sceledrvs Vidi (cur negem quod viderim?), sed Philocomasium me vidisse censui. Periplectomenvs Ratun istic me hominem esse omnium minimi preti, si ego me sciente paterer vicino meo eam fieri apud me tam insignite iniuriam? Sceledrvs Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror, cum rem cognosco; at non malitiose tamen feci.