Quin te iubeo; et placide noscita. Sceledrvs Ita facere certum est. — Periplectomenvs Heus, Philocomasium, cito transcurre curriculo ad nos, ita negotiumst. post, quando exierit Sceledrus a nobis, cito transcurrito ad vos rursum curriculo domum. nunc pol ego metuo ne quid infuscaverit. si hic non videbit mulierem — aperitur foris. Sceledrvs Pro di immortales, similiorem mulierem magisque eándem, ut pote quae non sit eadem, non reor deos fácere posse. Periplectomenvs Quid nunc? Sceledrvs Commerui malum. Periplectomenvs Quid igitur? eanest? Sceledrvs Etsi east, non est ea. Periplectomenvs Vidistin istam? Sceledrvs Vidi, et illam et hospitem, complexam atque osculantem. Periplectomenvs Eanest? Sceledrvs Nescio. Periplectomenvs Vin scire plane? Sceledrvs Cupio. Periplectomenvs Abi intro ad vos domum continuo, vide sitne istaec vostra intus. Sceledrvs Licet, pulchre admonuisti. iám ego ad te exibo foras. — Periplectomenvs Numquam edepol hominem quemquam ludificarier magis facete vidi et magis miris modis. sed eccum egreditur. Sceledrvs Periplectomene, te opsecro