Vicine, ausculta quaeso. Periplectomenvs Ego auscultem tibi? Sceledrvs Expurigare volo me. Periplectomenvs Tun te expuriges, qui facinus tantum tamque indignum feceris? an quia latrocinamini, arbitramini quidvis licere facere vobis, verbero? Sceledrvs Licetne? Periplectomenvs At ita me di deaeque omnis ament, nisi mihi supplicium virgeum de te datur longum diutinumque, a mane ad vesperum, quod meas confregisti imbricis et tegulas, ibi dum condignam te sectatus es sectatu's simiam, quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem amplexum amicam, quom osculabatur, suam, quodque cóncubinam erilem insimulare ausus es probri pudicam meque summi flagiti, tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam: nisi mihi supplicium stimuleum de te datur, dedecoris pleniorem erum faciam tuom, quam magno vento plenumst undarum mare. Sceledrvs Ita sum coactus, Periplectomene, ut nesciam utrum me postulare prius tecum aequom siet; nisi si istaec non est haec neque haec istast, mihi me expurigare tibi videtur aequius; sicut etiam nunc nescio quid viderim: itast ista huius similis nostrai tua, siquidem non eadem est. Periplectomenvs Vise ad me intro, iam scies. Sceledrvs Licetne?