Edepol memoria es optuma. Artotrogvs Offae monent. Pyrgopolynices Dum tale facies quale adhuc, assiduo edes, communicabo semper te mensa mea. Artotrogvs Quid ín Cappadocia, ubi tu quingentos simul, ni hebes machaera foret, uno ictu occideras? Pyrgopolynices At peditastelli quia erant, sivi viverent. Artotrogvs Quid tibi ego dicam, quód omnes mortales sciunt, Pyrgopolynicem te unum in terra vivere virtute et forma et factis invictissumum? amant ted omnes mulieres, neque iniuria, qui sis tam pulcher; vel illae quae here pallio me reprehenderunt. Pyrgopolynices Quid eae dixerunt tibi? Artotrogvs Rogitabant: hicine Achilles est? inquit mihi. immo eius frater inquam est . ibi illarum altera ergo mecastor pulcher est inquit mihi “et liberalis. vide caesaries quam decet. ne illae sunt fortunatae quae cum isto cubant.” Pyrgopolynices Itane aibant tandem? Artotrogvs Quaen me ambae obsecraverint, ut te hodie quasi pompam illa praeterducerem? Pyrgopolynices Nimiast miseria nimis pulchrum esse hominem. Artotrogvs Immo itast. molestaé sunt: orant, ambiunt, exobsecrant videre ut liceat, ad sese arcessi iubent, ut tuo non liceat dare operam negotio. Pyrgopolynices Videtur tempus esse, ut eamus ad forum, ut in tabellis quos consignavi hic heri latrones, ibus denumerem stipendium.