Quid, domi? Sceledrvs In lecto cubat. Palaestrio Edepol ne tu tibi malam rem repperisti, ut praedicas. Sceledrvs Quid iam? Palaestrio Quia hanc attingere ausus es ausu's mulierem hinc ex proxumo. Sceledrvs Magis hercle metuo. Palaestrio Sed numquam quisquam faciet quin soror istaec sit gemina huius: eam pol tu osculantem hic videras. Sceledrvs Id quidem palam est eam esse, ut dicis; quid propius fuit, quam ut perirem, si elocutus essem ero? Palaestrio Ergo, si sapis, mussitabis: plus oportet scire servom quam loqui. ego abeo a te, ne quid tecum consili commisceam, atque apud hunc ero vicinum; tuae mihi turbae non placent. erus si veniet, si me quaeret, hic ero: hinc me arcessito. — Sceledrvs Satin abiit ille neque erile negotium plus curat, quasi non servitutem serviat? certo illa quidem hic nunc intus est in aedibus, nam egomet cubantem eam modo offendi domi. certum est nunc observationi operam dare. Periplectomenvs non hercle hisce homines me marem, sed feminam vicini rentur esse servi militis: ita me ludificant. meamne hic invitam hospitam, quae heri huc Athenis cum hospite advenit meo, tractatam et ludificatam, ingenuam et liberam? Sceledrvs Perii hercle, hic ad me recta habet rectam viam. metuo, illaec mihi res ne malo magno fuat, quantum hunc audivi facere verborum senem. Periplectomenvs Accedam ad hominem. tun, Sceledre, hic, scelerum caput, meam ludificavisti hospitam ante aedis modo?