Eho, quis igitur vocare? Philocomasivm Diceae nomen est. Sceledrvs Iniuria es, falsum nomen possidere, Philocomasium, postulas; ἄδικος es tu, non δικαία , et meo ero facis iniuriam. Philocomasivm Egone? Sceledrvs Tu ne . Philocomasivm Quaé heri Athenis Ephesum adveni vesperi cum meo amatore, adulescente Atheniensi? Palaestrio Dic mihi, quid hic tibi in Epheso est negoti? Philocomasivm Geminam germanam meam hic sororem esse indaudivi, eam veni quaesitum. Sceledrvs Mala es. Philocomasivm Immo ecastor stulta multum, quae vobiscum fabuler. abeo. Sceledrvs Abire non sinam te. Philocomasivm Mitte. Sceledrvs Manifestaria es. non omitto. Philocomasivm At iam crepabunt mihi manus, malae tibi, nisi me omittis. Sceledrvs Quid, malum, astas? quin tenes altrinsecus? Palaestrio Nil moror negotiosum mi esse tergum. qui scio an ista non sit Philocomasium átque alia eius similis sit? Philocomasivm Mittis me an non mittis? Sceledrvs Immo vi atque invitam ingratiis, nisi voluntate ibis, rapiam te domum. Philocomasivm Hosticum hoc mihi