Ea videtur. Sceledrvs Adeamus, appellemus. heus, quid istúc est, Philocomasium? quid tibi istic in istisce aedibus debetur, quid negotist? quid nunc taces? tecum loquor. Palaestrio Immo edepol tute tecum; nam haec nil respondet. Sceledrvs Te adloquor, viti probrique plena, quae circum vicinos vagas. Philocomasivm Quicum tu fabulare? Sceledrvs Quicum nisi tecum? Philocomasivm Quis tu homo es, aut mecum quid est negoti? Sceledrvs Mé rogas homo qui sim? Philocomasivm Quin ego hoc rogem quod nesciam? Palaestrio Quis ego sum igitur, si hunc ignoras? Philocomasivm Mihi odiosus, quisquis es, et tu et hic. Sceledrvs Non nos novisti? Philocomasivm Neutrum. Sceledrvs Metuo maxume, Palaestrio Quid metuis? Sceledrvs Enim ne nos nosmet perdiderimus uspiam; nam nec te neque me novisse ait haec. Palaestrio Persectari hic volo, Sceledre, nos nostri an alieni simus, ne dum quispiam nos vicinorum imprudentis aliquis immutaverit. Sceledrvs Certe equidem noster sum. Palaestrio Et pol ego. quaeris tu, mulier, malum. tibi ego dico, heus, Philocomasium. Philocomasivm Quae te intemperiae tenent, qui me perperam perplexo nomine appelles?