neque me quidem patiar probri falso impune insimulatam. — Sceledrvs Timeo quid rerum gesserim, ita dorsus totus prurit. Palaestrio Scin te periisse? Sceledrvs Nunc quidem domi certo est. certa res est nunc nostrum observare ostium, ubi ubist. Palaestrio At, Sceledre, quaeso, ut ad id exemplum somnium quam simile somniavit atque ut tu suspicatus es eam vídisse osculantem. Sceledrvs Nescio quid credam egomet mihi iam, ita quod vidisse credo me id iam non vidisse arbitror. Palaestrio Ne tu hercle sero, opinor, resipisces: si ad erum haec res prius † devenerit, peribis pulchre. Sceledrvs Nunc demum experior, mi ob oculos caliginem opstitisse. Palaestrio Dudum edepol planum est id quidem, quae hic usque fuerit intus. Sceledrvs Nihil habeo certi quid loquar: non vidi eam, etsi vidi. Palaestrio Ne tu edepol stultitia tua nos paene perdidisti: dum te fidelem facere ero voluisti, absumptus es absumptu's paene. sed fores vicini proxumi crepuerunt. conticiscam. Philocomasivm Inde ignem in aram, ut Ephesiae Dianae laeta laudes gratesque agam eique ut Arabico fumificem odore amoene, quom me in locis Neptuniis templisque turbulentis servavit, saevis fluctibus ubi sum adflictata multum. Sceledrvs Palaestrio, o Palaestrio. Palaestrio O Sceledre, Sceledre, quid vis? Sceledrvs Haec mulier, quae hinc exit modo, estne erilis concubina Philocomasium, an non est ea? Palaestrio Hercle opinor, ea videtur. sed facinus mirum est, quo modo haec hinc huc transire potuit, si quidem east. Sceledrvs An dubium tibi est eam esse hanc?