ibi meí sunt maiores siti, pater, avos, proavos, abavos. non possunt mihi minaciis tuis hisce oculi exfodiri. sed paucis verbis te volo, Palaestrio. opsecro te, unde exit haec? Palaestrio Vnde nísi domo? Sceledrvs Domo? Palaestrio Mé viden? Sceledrvs Te video. nimis mírumst facinus, quo modo haec hinc huc transire potuit; nam certo neque solariumst apud nós neque hortus ullus neque fénestra nisi clatrata; nam certe ego te hic intus vidi. Palaestrio Pergin, sceleste, intendere hanc arguere? Philocomasivm Ecastor ergo mi hau falsum evenit somnium, quod noctu hac somniavi. Palaestrio Quid somniasti? Philocomasivm Ego eloquar. sed amabo advortite animum. hac nocte in somnis mea soror geminast germana visa venisse Athenis in Ephesum cum suo amatore quodam; ei ambo hóspitio huc in proxumum mihi devortisse visi. Palaestrio Palaestrionis somnium narratur. perge porro. Philocomasivm Ego laeta visa, quia soror venisset, propter eandem suspicionem maximam sum visa sustinere. nam arguere in somnis me meus mihi familiaris visust, me cum alieno adulescentulo, quasi nunc tu, esse osculatam, quom illa osculata mea soror gemina esset suompte amicum. id me insimulatam perperam falsum esse somniavi. Palaestrio Satin eadem vigilanti expetunt quae in somnis visa memoras? eu hércle praesens somnium. abi intro et comprecare. narrandum ego istuc militi censebo. Philocomasivm Facere certum est,