Cedo vel decem, edocebo minime malas ut sint malae, mihi solae quod superfit. Palaestrio Age nunciam insiste in dolos; ego abs te procul recedam. quid ais tu, Sceledre? Sceledrvs Hanc rem gero. habeo auris, loquere quidvis. Palaestrio Credo ego istoc extemplo tibi esse eundum actutum extra portam, dispessis manibus, patibulum quom habebis. Sceledrvs Quamnam ob rem? Palaestrio Respice dum ad laevam: quis illaec est mulier? Sceledrvs Pro di immortales, eri cóncubinast haec quidem. Palaestrio Mihi quoque pol ita videtur. age nunciam, quando lubet — Sceledrvs Quid agam? Palaestrio Perire propera. Philocomasivm Vbi iste ést bonus sérvos, qui probri me maxumi innocentem falso insimulavit? Palaestrio Em tibi, hic mihi dixit tibi quae dixi. Philocomasivm Tun me vidisse in proxumo hic, sceleste, ais osculantem? Palaestrio Atque cum álieno adulescentulo dixit. Sceledrvs Dixi hercle vero. Philocomasivm Tun me vidisti? Sceledrvs Atque his quidem hercle oculis. Philocomasivm Carebis, credo, qui plus vident quam quod vident. Sceledrvs Numquam hercle deterrebor quin viderim id quod viderim. Philocomasivm Ego stulta et mora multum, quae cum hoc insano fabuler, quem pol ego capitis perdam. Sceledrvs Noli minitari: scio crucem futuram mihi sepulcrum;