vin iam faciam, ut stultividum fateare? Sceledrvs Age face. Palaestrio Neque te quicquam sapere corde neque oculis uti? Sceledrvs Volo. Palaestrio Nempe tu istíc ais esse erilem concubinam? Sceledrvs Atque arguo eam me vidisse osculantem hic intus cum alieno viro. Palaestrio Scin tu nullum commeatum hínc esse a nobis? Sceledrvs Scio. Palaestrio Neque solarium neque hortum, nisi per impluvium? Sceledrvs Scio. Palaestrio Quid nunc? si ea domist, si facio, ut eam exire hinc videas domo, dignun es verberibus multis? Sceledrvs Dignus. Palaestrio Serva istas fores, ne tibi clam se subterducat istinc atque huc transeat. Sceledrvs Consilium est ita facere. Palaestrio Pede ego iam illam huc tibi sistam in viam. — Sceledrvs Agedum ergo face. vólo scire, utrum egon id quod vidi viderim an illic faciat, quod facturum dicit, ut ea sit domi. nam ego quidem meos oculos habeo nec rogo utendos foris. sed hic illi subparasitatur semper, hic eae proxumust, primus ad cibum vocatur, primo pulmentum datur; nam illic noster est fortasse circiter triennium, neque cuiquam quam illi in nostra meliust famulo familia. sed ego hoc quod ago, id me agere oportet, hoc observare ostium. sic obsistam. hac quidem pol certo verba mihi numquam dabunt. Palaestrio Praecépta facito ut mémineris. Philocomasivm Totiéns monere mírumst. Palaestrio At metuo ut satis sis subdola.