Non ego tuam empsim vitam vitiosa nuce. Sceledrvs Quid negotist? Palaestrio Quid negoti sit rogas? Sceledrvs Cur non rogem? Palaestrio Non tu tibi istam praetruncari linguam largiloquam iubes? Sceledrvs Quam ob rem iubeam? Palaestrio Philocomasium eccam domi, quam in proxumo vidisse aibas te osculantem atque amplexantem cum altero. Sceledrvs Mirumst lolio victitare te tam vili tritico. Palaestrio Quid iam? Sceledrvs Quia luscitiosus es luscitiosu's . Palaestrio Verbero, edepol tu quidem caecus, non luscitiosus es luscitiosu's . nam illa quidem domi. Sceledrvs Quid, domi? Palaestrio Domi hercle vero. Sceledrvs Abi, ludis me, Palaestrio. Palaestrio Tum mihi sunt manus ínquinatae. Sceledrvs Qui dum? Palaestrio Quia ludo luto. Sceledrvs Vae capiti tuo. Palaestrio Tuo istuc, Sceledre, promitto fore, nisi oculos orationemque aliam commutas tibi. sed fores cóncrepuerunt nostrae. Sceledrvs At ego ilico observo foris; nam nihil est qua hinc huc transire ea possit nisi recto ostio. Palaestrio Quin domi eccam. nescio quae te, Sceledre, scelera suscitant. Sceledrvs Mihi ego video, mihi ego sapio, mihi ego credo plurumum: mé homo nemo deterrebit, quin ea sit in his aedibus. hic obsistam, ne imprudenti huc ea se subrepsit mihi. Palaestrio Meus illic homo est, deturbabo iam ego illum de pugnaculis.