verum enim tu ístam, si te di ament, temere hau tollas fabulam: tuis nunc cruribus capitique fraudem capitalem hinc creas. nam tibi iam ut pereas paratum est dupliciter, nisi supprimis tuom stultiloquium. Sceledrvs Qui vero dupliciter? Palaestrio Dicam tibi. primumdum, si falso insimulas Philocomasium, hoc perieris; iterum, si id verumst, tu ei custos additus eo perieris. Sceledrvs Quid fuat me, nescio: haec me vidisse ego certo scio. Palaestrio Pergin, infelix? Sceledrvs Quid tibi vis dicam nisi quod viderim? quin etiam nunc intus hic in proxumost. Palaestrio Eho an non domist? Sceledrvs Vise, abi intro tute, nam ego mi iam nil credi postulo. Palaestrio Certum est facere. — Sceledrvs Hic te opperiar; eadem illi insidias dabo, quam mox horsum ad stabulum iuuenix recipiat se a pabulo. quid ego nunc faciam? custodem me illi miles addidit: nunc si indicium facio, interii; si taceo, interii tamen, si hoc palam fuerit. quid peius muliere aut audacius? dúm ego in tegulis sum, illaec sese ex hospitio edit foras; edepol facinus fecit audax. hocine si miles sciat, credo hercle has sustollat aedis totas atque hunc in crucem. hercle quidquid est, mussitabo potius quam inteream male; non ego possum quae ipsa sese venditat tutarier. Palaestrio Sceledre, Sceledre, quis homo in terra te alter est audacior? quis magis dís inimicis natus quam tu atque iratis? Sceledrvs Quid est? Palaestrio Iuben tibi oculos exfodiri, quibus id quod nusquam est vides? Sceledrvs Quid, nusquam?