Illud dicere volui, femur. Pyrgopolynices At indíligenter iceram. Artotrogvs Pol si quidem conisus esses, per corium, per viscera perque os elephanti transmineret bracchium. Pyrgopolynices Nolo istaec hic nunc. Artotrogvs Ne hercle operae pretium quidemst mihi te narrare tuas qui virtutes sciam. venter creat omnis hasce aerumnas: auribus peraurienda sunt, ne dentes dentiant, et adsentandumst quidquid hic mentibitur. Pyrgopolynices Quid illúc quod dico? Artotrogvs Ehem, scío iam quid vis dicere. factum hercle est, memini fieri. Pyrgopolynices Quid id est? Artotrogvs Quidquid est. Pyrgopolynices Habes — Artotrogvs Tabellas vis rogare? habeo, et stilum. Pyrgopolynices Facete advortis tuom animum ad animum meum. Artotrogvs Novisse mores tuos me meditate decet curamque adhibere, ut praeolat mihi quod tu velis. Pyrgopolynices Ecquid meministi? Artotrogvs Memini: centum in Cilicia et quinquaginta, centum in Scytholatronia, triginta Sardos, sexaginta Macedones † sunt homines quos tu occidisti uno die. Pyrgopolynices Quanta istaec hominum summast? Artotrogvs Septem milia. Pyrgopolynices Tantum esse oportet. recte rationem tenes. Artotrogvs At nullos habeo scriptos: sic memini tamen.