Te, Palaestrio, volup est convenisse. Palaestrio Quid iam? aut quid negotist? fac sciam. Sceledrvs Metuo — Palaestrio Quid metuis? Sceledrvs Ne hercle hodie, quantum hic familiariumst, maxumum in malum cruciatumque insuliamus. Palaestrio Tu sali solus, nám ego istam insulturam et desulturam nil moror. Sceledrvs Nescis tu fortasse, apud nos facinus quod natumst novom. Palaestrio Quod id est facinus? Sceledrvs Impudicum. Palaestrio Tute scias soli tibi, mihi ne dixis, scire nolo. Sceledrvs Non enim fáciam quin scias. simiam hodie sum sectatus nostram in horum tegulis. Palaestrio Edepol, Sceledre, homo sectatus es sectatu's nihili nequam bestiam. Sceledrvs Di te perdant. Palaestrio Te istuc aequom — quoniam occepisti, eloqui. Sceledrvs Forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum, atque ego illi áspicio osculantem Philocomasium cum altero nescio quo adulescente. Palaestrio Quod ego, Sceledre, scelus ex te audio? Sceledrvs Profecto vidi. Palaestrio Tutin? Sceledrvs Egomet duobus his oculis meis. Palaestrio Abi, non verisimile dicis, neque vidisti. Sceledrvs Num tibi lippus videor? Palaestrio Medicum istuc tibi meliust percontarier.