quantum vis prolationum, dum modo hunc prima via inducamus, vera ut esse credat quae mentibimur. Periplectomenvs Placet ut dicis. Palaestrio Intro abi ergo, et si isti est mulier, eam iube cito domum transire, atque haec ei dice monstra praecipe, ut teneat consilia nostra, quem ad modum exorsi sumus, de gemina sorore. Periplectomenvs Docte tíbi illam perdoctam dabo. numquid aliud? Palaestrio Intro ut abeas. Periplectomenvs Abeo. — Palaestrio Et quidem ego ibo domum atque hominem investigando operam huic dissimulabiliter dabo, qui fuerit conservos qui hodie sit sectatus simiam. nam ille non pótuit quin sermone suo aliquem familiarium participaverit de amica eri, sese vidisse eam hic in proximo osculantem cum alieno adulescentulo. novi morem: egomet tacere nequeo solus quod scio. si invenio qui vidit, ad eum vineas pluteosque agam: res paratast, vi pugnandoque hominem caperest certa res. si ita non reperio, ibo odorans quasi canis venaticus, usque donec persecutus volpem ero vestigiis. sed fores crepuerunt nostrae, ego voci moderabor meae; nam illic est Philocomasio custos meus conservos qui it foras. Sceledrvs Nisi quidem ego hodie ambulavi dormiens in tegulis, certo edepol scio me vidisse hic proxumae viciniae Philocomasium erilem amicam sibi malam rem quaerere. Palaestrio Hic illam vidit osculantem, quantum hunc audivi loqui. Sceledrvs Quis hic est? Palaestrio Tuos conservos. quid agis, Sceledre?