bene amet. Periplectomenvs Auden participare me quod commentus es commentu's ? Palaestrio Tace, dum in regionem astutiarum mearum te induco, ut scias iuxta mecum mea consilia. Periplectomenvs Salva sumes indidem. Palaestrio Erus meus elephanti corio circumtentust, non suo, neque habet plus sapientiai quam lapis. Periplectomenvs Ego istuc scio. Palaestrio Nunc sic rationem incipisso, hánc instituam astutiam, ut Philocomasio huc sororem geminam germanam alteram dicam Athenis advenisse cúm amatore aliquo suo, tam similem, quam lacte lactist; ápud te eos hic devortier dicam hospitio. Periplectomenvs Euge euge, lepide, laudo commentum tuom. Palaestrio Vt si illic concriminatus sit advorsum militem meus conservos, eam vidisse hic cum alieno oscularier, eam arguam vidisse apud te contra conservom meum cum suo amatore amplexantem atque osculantem. Periplectomenvs Immo optume. idem ego dicam, si ex me exquiret miles. Palaestrio Sed simillimas dicito esse, et Philocomasio id praecipiendum est ut sciat, ne titubet, si exquiret ex ea miles. Periplectomenvs Nimis doctum dolum. sed si ambas videre in uno miles concilio volet, quid agimus? Palaestrio Facilest: trecentae possunt causae conligi: non domist, ábiit ambulatum, dormit, ornatur, lavat, prandet, potat: occupatast, operae non est, non potest ,