concrepuit digitis: laborat; crebro commutat status, eccere autem capite nutat: non placet quod repperit. quidquid est, incoctum non expromet, bene coctum dabit. ecce autem aedificat: columnam mento suffigit suo. apage, non placet profecto mi illaec aedificatio; nam os columnatum poetae esse indaudivi barbaro, cui bini custodes semper totis horis occubant. euge, euscheme hercle astitit et dulice et comoedice; numquam hodie quiescet prius quam id quod petit perfecerit. habet opinor. age si quid agis, vigila, ne somno stude, nisi quidem hic agitare mavis varius virgis vigilias. tibi ego dico. an heri maduisti? heus te adloquor, Palaestrio: vigila inquam, expergiscere inquam, lucet hoc inquam. Palaestrio Audio. Periplectomenvs Viden hostis tibi adesse tuoque tergo obsidium? consule, arripe opem auxiliumque ad hanc rem: propere hoc, non placide decet. anteveni aliqua aut tú aliquosum circumduce exercitum, coge in obsidium perduellis, nostris praesidium para; interclude inimicis commeatum, tibi muni viam qua cibatus commeatusque ad te et legiones tuas tuto possit pervenire: hanc rém age, res subitaria est. reperi, comminiscere, cedo calidum consilium cito, quae hic sunt visa ut visa ne sint, facta ut facta ne sient. magnam illic homo rem incipissit, magna munit moenia. tu unus si recipere hoc ad te dicis, confidentiast nos inimicos profligare posse. Palaestrio Dico et recipio ad me. Periplectomenvs Et ego impetrare dico id quod petis. Palaestrio At te Iuppiter