Quom exibam, hic erat. Palaestrio I sis, iube transire huc quantum possit, se ut videant domi familiares, nisi quidem illa nos volt, qui servi sumus, propter amorem suom omnes crucibus contubernales dari. Periplectomenvs Dixi ego istuc; nisi quid aliud vis. Palaestrio Volo. hoc ei dicito: profecto ut ne quoquam de ingenio degrediatur muliebri earumque artem et disciplinam optineat colere. Periplectomenvs Quem ad modum? Palaestrio Vt eum, qui hic se vidit, verbis vincat, ne is se viderit. siquidem centiens hic visa sit, tamen infitias eat. os habet, linguam, perfidiam, malitiam atque audaciam, confidentiam, confirmitatem, fraudulentiam. qui arguat se, eum contra vincat iureiurando suo: domi habet animum falsiloquom, falsificum, falsiiurium, domi dolos, domi delenifica facta, dómi fallacias. nam mulier holitori numquam supplicat, si quast mala: domi habet hortum et condimenta ad omnis mores maleficos. Periplectomenvs Ego istaec, si erit hic, nuntiabo. sed quid est, Palaestrio, quod volutas tute tecum in corde? Palaestrio Paulisper tace, dúm ego mihi consilia in animum convoco et dum consulo quid agam, quem dolum doloso contra conservo parem, qui illam hic vidit osculantem, id visum ut ne visum siet. Periplectomenvs Quaere: ego hinc abscessero aps te huc interim. illuc sis vide, quem ad modum adstitit, severo fronte curans cogitans. pectus digitis pultat, cor credo evocaturust foras; ecce avortit: nixus laevo in femine habet laevam manum, dextera digitis rationem computat, ferit femur dexterum. ita vehementer icit: quod agat aegre suppetit.