eccos video. Philocomasium iam profecta est? dic mihi. Servvs Iam dudum. Pyrgopolynices Ei mihi. Servvs Magis dícas, si scias quod ego scio. nam ille qui lánam ob oculum habebat laevom , nauta non erat. Pyrgopolynices Quis erat igitur? Servvs Philocomasio amator. Pyrgopolynices Qui tu scis? Servvs Scio. nam postquam porta exierunt, nil cessarunt ilico osculari atque amplexari inter se. Pyrgopolynices Vae misero mihi, verba mihi data esse video. scelus viri Palaestrio, is me in hanc inlexit fraudem. iure factum iudico; si sic aliis moechis fiat, minus hic moechorum siet, magis metuant, minus has res studeant. eamus ad me. plaudite.