Oratus sum, ad eam ut irem. Periplectomenvs Quor ire ausus es ausu's ? em tibi. Pyrgopolynices Oiei, satis sum verberatus. obsecro. Cario Quam mox seco? Periplectomenvs Vbi lubet: dispennite hominem divorsum et distendite. Pyrgopolynices Obsecro hercle te, ut mea verba aúdias prius quam secat. Periplectomenvs Loquere. Pyrgopolynices Non volui nec factum est: viduam hercle esse censui, itaque ancilla, conciliatrix quaé erat, dicebat mihi. Periplectomenvs Iura te non nociturum esse hómini de hac re nemini, quod tu hódie hic verberatus es verberatu's aut quod verberabere, si te salvom hinc amittemus Venerium nepotulum. Pyrgopolynices Iuro per Iovem et Mavortem, me nociturum nemini, quod ego hic hodie vapularim, iureque id factum arbitror; et si intestatus non abeo hinc, bene agitur pro noxia. Periplectomenvs Quid si id non faxis? Pyrgopolynices Vt vivam semper intestabilis. Cario Verberetur etiam, postibi amittendum censeo.