hominem? perii. sumne ego apud me? Plevsicles Ne time, voluptas mea. Pyrgopolynices Quid istuc est negoti? Palaestrio Animus hanc modo hic reliquerat. † metuoque ut timeo, ne hoc tandem propalam fiat nimis. Pyrgopolynices Quid id est? Palaestrio Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia, ne quis tibi hoc vítio vortat. Pyrgopolynices Mea, non illorum dedi: parvi ego illos fácio. agite, íte cum dis benevolentibus. Palaestrio Tua ego hoc causa dico. Pyrgopolynices Credo. Palaestrio Iam vale. Pyrgopolynices Et tu bene vale. Palaestrio Ite cito, iam ego adsequar vos: cúm ero pauca volo loqui. — quamquam alios fideliores semper habuisti tibi quam me, tamen tibi habeo magnam gratiam rerum omnium; et, si íta sententia esset, tibi servire malui