nam et venit et is in proximo hic devertitur apud suom paternum hóspitem, lepidum senem; isque illi amanti suo hospiti morem gerit nosque opera consilioque adhortatur, iuvat. itaque ego paravi hic intus magnas machinas, qui amantis una inter se facerem convenas. nam unum conclave, concubinae quod dedit miles, quo nemo nisi eapse inferret pedem, in eo conclavi égo perfodi parietem, qua commeatus clam esset hinc huc mulieri; et sene sciente hoc feci: is consilium dedit. nam meus conservos est homo haud magni preti, quem concubinae miles custodem addidit. ei nos facetis fabricis et doctis dolis glaucumam ob oculos obiciemus eumque ita faciemus ut quod viderit ne viderit. et mox ne erretis, haec duarum hodie vicem suam et hinc et illinc mulier feret imaginem, atque eadem erit, verum alia esse adsimulabitur. ita sublinetur os custodi mulieris. sed foris concrepuit hinc a vicino sene; ipse exit: hic illest lepidus quem dixi senex. Periplectomenvs Ni hércle diffregéritis talos pósthac quemque in tégulis videritis alienum, ego vostra faciam latera lorea. mi equidem iam arbitri vicini sunt, meae quid fiat domi, ita per impluvium intro spectant. nunc adeo edico omnibus: quemque a milite hoc videritis hominem in nostris tegulis, extra unum Palaestrionem, huc deturbatote in viam. quod ille gallinam aut columbam se sectari aut simiam dicat, disperiistis ni usque ad mortem male mulcassitis.