Sapis. Pyrgopolynices Si non mecum aetatem egisset, hodie stulta viveret. Philocomasivm Istuc crucior, a viro me tali abalienarier, nam tu quemvis potis es facere ut afluat facetiis; et quia tecum eram, propterea ánimo eram ferocior: eam nobilitatem amittendam video. Pyrgopolynices Ne fle. Philocomasivm Non queo, quom te video. Pyrgopolynices Habe bonum animum. Philocomasivm Scio ego quid doleat mihi. Palaestrio Nam nil miror, si libenter, Philocomasium, híc eras, si forma huius, mores, virtus, animum attinuere hic tuom, quóm ego servos quando aspicio hunc, lacrumo quia diiungimur. Philocomasivm Obsecro licet complecti prius quam proficisco? Pyrgopolynices Licet. Philocomasivm O mi ócule, o mi ánime. Palaestrio Obsecro, tene mulierem, ne adfligatur. Pyrgopolynices Quid istuc quaesost? Palaestrio Quia abs te abit, animo male factum est huic repente miserae. Pyrgopolynices Curre intro atque ecferto aquam. Palaestrio Nihil aquam moror, quiescat malo. ne interveneris, quaeso, dum resipiscit. Pyrgopolynices Capita inter se nimis nexa hisce habent. non placet. labra ab labellis aufer, nauta, cave malo. Plevsicles Temptabam spiraret an non. Pyrgopolynices Aurem admotam oportuit. Plevsicles Si magis vís, eam omittam. Pyrgopolynices Nolo, retine.