aurum, ornamenta, vestem, pretiosa omnia duc adiutores tecum ad navim qui ferant. omnia conposita sunt quae donavi: auferat. Palaestrio Eó. — Plevsicles Quaeso hercle propera. Pyrgopolynices Non morabitur. quid istuc, quaeso? quid oculo factumst tuo? Plevsicles Habeo equidem hercle oculum. Pyrgopolynices At laevom dico. Plevsicles Eloquar. maris causa hercle hoc ego oculo utor minus, nam si abstinuissem amare, tamquam hoc uterer. sed nimis morantur me diu. Pyrgopolynices Eccos exeunt. Palaestrio Quid modi flendó quaeso hodie fácies? Philocomasivm Quid ego ní fleam? ubi pulcherrume egi aetatem, ábeo. Palaestrio Em hominem tibi, qui a matre et sorore venit. Philocomasivm Video. Pyrgopolynices Audin, Palaestrio? Palaestrio Quid vis? Pyrgopolynices Quin tu iubes ecferri ómnia quae isti dedi? Plevsicles Philocomasium, salve. Philocomasivm Et tu salve. Plevsicles Materque et soror tibi salutem me iusserunt dicere. Philocomasivm Salvae sient. Plevsicles Orant te, ut eas, ventus operam dum dat, ut velum explicent; nam matri oculi si valerent, mecum venissent simul. Philocomasivm Ibo; quamquam invita facio, impietas sit nisi eam.