Videres pol, si amares. Milphidippa Non edepol tu illum magis amas, quam ego amem, si per te liceat. Palaestrio Omnes profecto mulieres te amant, ut quaeque aspexit. Pyrgopolynices Nescio, tu ex me hoc audiveris an non: nepos sum Veneris. Acrotelevtivm Mea Milphidippa, adi obsecro et congredere. Pyrgopolynices Vt me veretur. Palaestrio Illa ad nos pergit. Milphidippa Vos volo. Pyrgopolynices Et nos te. Milphidippa Vt iussisti, eram meam eduxi foras. Pyrgopolynices Video. Milphidippa Iube ergo adire. Pyrgopolynices Induxi in animum, ne oderim item ut alias, quando orasti. Milphidippa Verbum edepol facere non potis, si accesserit prope ad te. dum te obtuetur, interim linguam oculi praeciderunt. Pyrgopolynices Levandum morbum mulieri video. Milphidippa Vt tremit atque extimuit, postquam te aspexit. Pyrgopolynices Víri quoque armáti idem istuc faciunt, ne tu mirere eius mulierem. sed quid illa volt me facere? Milphidippa Ad se ut eas: tecum vivere volt atque aetatem exigere. Pyrgopolynices Egon ád illam eam, quae nupta sit? vir eius me deprehendat. Milphidippa Quin tua causa exegit virum ab sé. Pyrgopolynices Qui id facere potuit? Milphidippa Quia aedís dotalis huius sunt. Pyrgopolynices Itane? Milphidippa Ita pol. Pyrgopolynices Iube domum ire. iam ego illi ero. Milphidippa Vide né sies in exspectatione,