O, fortunata mulier es. Pyrgopolynices Vt amari videor. Palaestrio dignus es Dignu's . Acrotelevtivm Permirum ecastor praedicas, te adiisse atque exorasse; per epistulam aut per nuntium, quasi regem, adiri eum aiunt. Milphidippa Namque edepol vix fuit cópia adeundi atque impetrandi. Palaestrio Vt tu inclitus es inclitu's apud múlieres. Pyrgopolynices Patiar, quando ita Venus volt. Acrotelevtivm Veneri pol habeo gratiam, eandémque et oro et quaeso, ut eius mihi sit copia quem amo quemque expetesso benignusque erga me ut siet, quod cupiam ne gravetur. Milphidippa Spero ita futurum, quamquam illum multae sibi expetessunt: ille illas spernit segregat ab se omnis, extra te unam. Acrotelevtivm Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosust, ne óculi eius sententiam mutent, ubi viderit me, atque eius elegantia meam extémplo speciem spernat. Milphidippa Non faciet, bonum animum habe. † Pyrgopolynices Vt ipsa se contemnit. Acrotelevtivm Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet. Milphidippa Istuc curavi, ut opínione illius pulchrior sis. Acrotelevtivm Si pol me nolet ducere uxórem, genua amplectar atque obsecrabo; alio modo, si non quibo impetrare, consciscam letum: vivere sine illó scio me non posse. Pyrgopolynices Prohibendam mortem mulieri videó. adibon? Palaestrio Minime; nam tu te vilem feceris, si te ultro largiere: sine ultro veniat; quaeritet, desideret, exspectet sine: perdere istam gloriam vis, quám habes? cave sis faxis. nam nulli mortali scio obtigisse hoc, nisi duobus, tibi et Phaoni Lesbio, tam mulier sé ut amaret. Acrotelevtivm Eo íntro, aut tu illum huc evoca foras, mea Milphidippa.