Vt multa verba feci, ut lenta materies fuit. verum postremo impetravi ut volui: donavi dedi quae voluit, quae postulavit; te quoque ei dono dedi. Palaestrio Etiam me? quo modo ego vivam sine te? Pyrgopolynices Age, animo bono es , eidem ego te illim liberabo. nam si possem ullo modo impetrare ut abiret, ne te abduceret, operam dedi; verum oppressit. Palaestrio Deos sperabo teque. postremo tamen etsi istuc mi acerbumst, quia ero te carendum est optimo, saltem id volup est, quom ex virtute formae évenit tibi mea opera super hac vicina, quam ego nunc concilio tibi. Pyrgopolynices Quid opust verbis? libertatem tibi ego et divitias dabo, si impetras. Palaestrio Reddam impetratum. Pyrgopolynices At gestio. Palaestrio At modice decet: moderare animo, ne sis cupidus. séd eccam ipsam, egreditur foras. Milphidippa Era, éccum praesto mílitem. Acrotelevtivm Vbi est? Milphidippa Ad laevam. Acrotelevtivm Video. Milphidippa Aspicito limis oculis , ne ille nos se sentiat videre. Acrotelevtivm Video. edepol nunc nos tempus est malas peioris fieri. Milphidippa Tuomst principium. Acrotelevtivm Obsecro, tute ipsum convenisti? ne parce vocem, ut audiat. Milphidippa Cum ipso pol sum locuta, placide, ipsi dum libitum est mihi, otiose, meo arbitratu ut volui . Pyrgopolynices Audin quae loquitur? Palaestrio Audio. quam laeta est, quia ted adiit.