id conexum in umero laevo, exfafillato bracchio, praecinctus aliqui: adsimulato quasi gubernator sies; atque apud hunc senem omnia haec sunt, nam is piscatores habet. Plevsicles Quid? ubi ero exornatus quin tu dicis quid facturus sim? Palaestrio Huc venito et matris verbis Philocomasium arcessito, ut, si itura sit Athenas, eat tecum ad portum cito, atque ut iubeat ferri in navim si quid imponi velit. nisi eat, te soluturum esse navim: ventum operam dare. Plevsicles Satis placet pictura. perge. Palaestrio Ille extemplo illam hortabitur ut eat, ut properet, ne morae sit matri. Plevsicles Multimodis sapis. Palaestrio Ego illi dicam, ut me adiutorem, qui onus feram ad portum, roget. ille iubebit me ire cum illa ad portum. ego adeo, ut tu scias, prorsum Athenas protinus abibo tecum. Plevsicles Atque ubi illo veneris, triduom servire numquam te, quin liber sis, sinam. Palaestrio Abi cito atque orna te. Plevsicles Numquid aliud? Palaestrio Haec ut memineris. Plevsicles Abeo. — Palaestrio Et vos abite hinc intro actutum; nam illum huc sat scio iam exiturum esse intus. Acrotelevtivm Celebre apud nos imperium tuomst. — Palaestrio Agite abscedite ergo. ecce autem commodum aperitur foris. hilarus exit: impetravit. inhiat quod nusquam est miser. Pyrgopolinices Quod volui ut volui impetravi, per amicitiam et gratiam, a Philocomasio. Palaestrio Quid tam intus fuisse te dicam diu? Pyrgopolynices Numquam ego me tam sensi amari quam nunc ab illa muliere. Palaestrio Quid iam?