quod apud nos fallaciarum sex situmst, certo scio oppidum quodvis, si detur, posse expugnari dolis. date modo operam. Acrotelevtivm Id nos ad te, si quid velles, venimus. Palaestrio Lepide facitis. nunc hanc tibi ego ímpero provinciam. Acrotelevtivm Impetrabis, imperator, quod ego potero, quod voles. Palaestrio Militem lepide, et facete et laute ludificarier volo. Acrotelevtivm Voluptatem mecastor mi imperas. Palaestrio Scin quem ad modum? Acrotelevtivm Nempe ut adsimulem me amore istius differri. Palaestrio Tenes. Acrotelevtivm Quasique istius causa amoris ex hoc matrimonio abierim, cupiens istius nuptiarum. Palaestrio Omne ordine. nisi modo unum hoc: hasce esse aedis dicas dotalis tuas, hinc senem aps te abiisse, postquam feceris divortium: ne ille mox vereatur intro íre in alienam domum. Acrotelevtivm Bene mones. Palaestrio Sed ubi ille exierit intus, istinc te procul ita volo adsimulare, prae illius forma quasi spernas tuam quasique eiús opulentitatem reverearis, et simul formam, amoenitatem illius, faciem, pulchritudinem conlaudato. satin praeceptumst? Acrotelevtivm Teneo. satinest, si tibi meum opus ita dabo expolitum, ut improbare non queas? Palaestrio Sat habeo. nunc tibi vicissim quae imperabo ea discito. quom extemplo hoc erit factum, ubi intro haec abierit, ibi tu ilico facito uti venias ornatu húc ad nos nauclerico; causeam habeas ferrugineam, et scutulam ob oculos laneam, palliolum habeas ferrugineum (nam is colos thalassicust),