dixi esse vobis dudum hunc moechum militem? nunc ad me ut veniat usust Acroteleutium aut ancillula eius aut Pleusicles. pro Iuppiter, satine ut Commoditas usquequaque me adiuvat? nam quos videre exoptabam me maxume, una exeuntis video hínc e proxumo. Acrotelevtivm Séquimini, simul círcumspicite, né quis adsit árbiter. Milphidippa Neminem pol video, nísi hunc quem volumus conventum. Palaestrio Et ego vos. Milphidippa Quid agis, noster architecte? Palaestrio Egone architectus? vah. Milphidippa Quid est? Palaestrio Quia enim non sum dignus prae te, ut figam palum in parietem. Acrotelevtivm Heia vero. Palaestrio Nimis facete nimisque facunde malast. ut lepide deruncinavit militem. Milphidippa At etiam parum. Palaestrio Bono animo es: negotium omne iam succedit sub manus; vos modo porro, ut occepistis, date operam adiutabilem. nam ipse miles concubinam intro abiit oratum suam, ab se ut abeat cum sorore et matre Athenas. Plevsicles Eu, probe. Palaestrio Quin etiam aurum atque ornamenta, quae ipse instruxit, mulieri omnia dat dono, a se ut abeat: ita ego consilium dedi. Plevsicles Facile istuc quidemst, si et illa volt et ille autem cupit. Palaestrio Non tu scis, quom ex alto puteo sursum ad summum escenderis, maxumum periclum inde esse ab summo ne rusum cadas? nunc haec res apud súmmum puteum geritur: si praesenserit miles, nihil ecferri poterit huius: nunc cum maxume opust dolis: domi esse ad eam rem video silvai satis, mulieres tres, quartus tute es, quintus ego, sextus senex;