Quin érgo abis, quando résponsumst? Milphidippa Ibo átque illam huc addúcam, proptér quam opera est mihi. númquid vis? Pyrgopolynices Ne mágis sim pulcher quám sum, ita mé mea forma habet sóllicitum. Palaestrio Quid hic núnc stas? quin abis? Milphidippa Ábeo. Palaestrio Atque ádeo, audin tu ? dicíto docte et cordáte, ut cor ei sáliat — Philocómasio dic, si ést istic, domum ut tránseat: hunc hic ésse. Milphidippa Hic cúm mea era est, hinc clám nostrum hunc sermónem sublegérunt. Palaestrio Lepidé factumst: iam ex sérmone hoc gubernábunt doctius pórro. Milphidippa Remoráre, abeo. — Palaestrio Neque té remoror neque tángo neque te — táceo. Pyrgopolynices Iube máturare illam éxire huc. iam istíc rei praevortémur. Pyrgopolynices Quid nunc mi es auctor ut faciam, Palaestrio, de concubina? nam nullo pacto potest prius haec in aedis recipi quam illam amiserim. Palaestrio Quid me consultas quid agas? dixi equidem tibi quo id pacto fieri possit clementissime. aurum atque vestem muliebrem omnem habeat sibi, quae illi instruxisti: sumat, habeat, auferat; dicasque tempus maxume esse, ut eat domum: sororem geminam adesse et matrem dicito, quibus cóncomitata recte deveniat domum. Pyrgopolynices Qui tu scis eas adesse? Palaestrio Quia oculis meis vidi hic sororem esse eius. Pyrgopolynices Convenitne eam? Palaestrio Convenit. Pyrgopolynices Ecquid fortis visast? Palaestrio Omnia