Non hércle humanust érgo — nam vólturio plus húmani credo ést. Pyrgopolynices Magnum me fáciam nunc quom íllaec me sic cónlaudat. Palaestrio Viden tu ígnavum, ut sese ínfert? quin tu huíc responde, haec íllaec est ab illá quam dudum dixi . Pyrgopolynices Qua ab íllarum? nam ita me óccursant multaé: meminisse haud póssum. Milphidippa Ab illá quae digitos déspoliat suos ét tuos digitos décorat. nam hunc ánulum áb tui cupienti huic détuli, hic ad te pórro. Pyrgopolynices Quid núnc tibi vis, muliér? memora. Milphidippa Vt quae té cupit, eam ne spérnas, quae pér tuam nunc vitám vivit: sit nécne sit, spes in te úno est. Pyrgopolynices Quid núnc volt? Milphidippa Te compéllare et complécti et contrectáre. nam nísi tu illi fers súppetias, iam illa ánimum despondébit. age, mí Achilles, fiat quód te oro, serva íllam pulchram púlchre, expróme benignum ex te íngenium, urbícape, occisor régum. Pyrgopolynices Eu hercle ódiosas res. quótiens hoc tibi, vérbero, ego interdíxi, meam né sic volgo póllicitere operám? Palaestrio Audin tu, múlier? dixi hóc tibi dudum, et núnc dico: nisi huic vérri adfertur mérces, non híc suo seminió quemquam porclénam impertitúrust. Milphidippa Dabitúr quantum ipsus pretí poscet. Palaestrio Talentúm Philippi huic opus aúri est; minus áb nemine accípiet. Milphidippa Eu ecastór nimis vilest tándem. Pyrgopolynices Non míhi avaritia umquam ínnatast: satis hábeo divitiárum, plus mi aúri mille est módiorum Philippí. Palaestrio Praeter thensaúros. tum argénti montes, nón massas habet, Aetna mons non aeque altos. † Milphidippa Eu ecástor hominem périurum.