interibi hic miles forte Athenas advenit, insinuat sese ad illam amicam eri † occepit eius matri suppalparier vino, ornamentis opiparisque obsoniis, itaque intimum ibi se miles apud lenam facit. ubi primum evenit militi huic occasio, sublinit os illi lenae, matri mulieris, quam erus méus amabat; nám is illius filiam conicit in navem miles clam matrem suam, eamque húc invitam mulierem in Ephesum advehit. ubi amicam erilem Athenis avectam scio, ego quantum vivos possum mihi navem paro, inscendo, ut eam rem Naupactum ad erum nuntiem. ubi sumus provecti in altum, fit quod di volunt, capiunt praedones navem illam ubi vectus fui: prius périi quam ad erum veni, quo ire occeperam. ille quí me cepit dat me huic dono militi. hic postquam in aedis me ad se deduxit domum, video illam amicam erilem, Athenis quae fuit. ubi contra aspexit me, oculis mihi signum dedit, ne se appellarem; deinde, postquam occasio est, conqueritur mecum mulier fortunas suas: ait sése Athenas fugere cupere ex hac domu, sese illum amare meum erum, Athenis qui fuit, neque peius quemquam odisse quam istum militem. ego quoniam inspexi mulieris sententiam, cepi tabellas, consignavi, clanculum dedi mércatori cuidam, qui ad illum deferat meum erum, qui Athenis fuerat, qui hanc amaverat, ut is huc veniret. is non sprevit nuntium;